Pesquisa · Mapa mental

Credo de Atanásio

O Credo de Atanásio, subscrito pelas maiores confissões do cristianismo, é geralmente atribuído a Santo Atanásio, bispo de Alexandria, mas estudiosos do assunto conferem a ele data posterior. Sua forma final teria sido alcançada apenas no século VIII. O texto grego mais antigo deste credo provém de um sermão de Cesário de Arles, no início do século VI.

Fonte: Wikipédia (pt)Atualizado em 26/10/2026
01

Letra

1.Quicumque vult salvus esse, ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem: 2.Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, absque dubio in æternam peribit. 3.Fides autem catholica hæc est: ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur. 4.Neque confundentes personas, neque substantiam seperantes. 5.Alia est enim persona Patris alia Filii, alia Spiritus Sancti: 6.Sed Patris, et Fili, et Spiritus Sancti una est divinitas, æqualis gloria, coeterna maiestas. 7.Qualis Pater, talis Filius, talis [et] Spiritus Sanctus. 8.Increatus Pater, increatus Filius, increatus [et] Spiritus Sanctus. 9.Immensus Pater, immensus Filius, immensus [et] Spiritus Sanctus. 10.Æternus Pater, æternus Filius, æternus [et] Spiritus Sanctus. 11.Et tamen non tres æterni, sed unus æternus. 12.Sicut non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus, et unus immensus. 13.Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens [et] Spiritus Sanctus.

Vídeos recomendados

Fontes consultadas

Continue pesquisando